- CALLUS
- CALLUSitem nucleus, de margaritis, apud Plin. l. 9. c. 35. Sani quidem partus multiplici constant cute, non improprie Callum ut existimuri corporis possit.Et paulo post, Multô deinde obrutas sule in vasis sictilibus, erosa carne omni, nucleos quosdam corporum, hoc est, uniones decidere in ima. Nempe, lapides quidem et lapillos margaritas Solinus, c. 56. gemmas Ammianus, l. 23. Arabesque Scriptores Aliohar, quod idem est, passim vocant: At alii, Latini praecipue, margaritas extra gemmarum censum ablegârunt. Unde Plinius inter gemmas et lapillos margaritis Iocum neutiquam dedit, seorsim eatum naturam persequutus, calli et nuclei nominibus de illis usutpatis. Imo cum gemmarum nomina S. Scriptua singulati numerô efferre soleat, vocem peninim, quâ margaritae indigitantur, in plutali usrpat: quod in annulis et ornatu quottidiano fere singulae gemmae adhiberi, at margaritae in torquibus et monilibus plures censti soleant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1115. Et quidem margarita non est lapis in terra editus, quomodo gemmae proprie dictae, unde Gen. c. 2. v. 12. ubi dicitur, ibi Bedolach et lapis soham, Bedolach, i. e. inargarita, non vocatur lapis, ut sequens loham: tamen niliil obstat, inquit Bochartus, quominus margarita vocetur lapis in concha editus, quomodo multos alios certum est in animalibus nasci, in galli iecore, lapidem alectorium: in ventriculis hirundinum et lacertorum, chelidonium et saurirem: in oculis hyaenae et testudinis, hyaenium et chelonium: in felle porci et hystricis, porcinum et Malacensem: in cerebro draconis, dracontiam: cynaedium et synodontitem, in cerebris piscium cognominum, etc. Quare si qui margaritam nucleum, aut callum, aut verrucam, aut ossiculum appellant, ita appellant eidem analogice, propter similem duritiem. Alioquin enim nucleus pomorum aut nucum est proprius; callus et verruca in cute nascuntur; margarita, in media conchae carne: ita ramen, ut ossis vices supplere non possit, cum non eôdem modô se habeat in omnibus. In plerisque scilicet concharum, omnino nulla, in aliis plures numerô procreantur, quemadmoduin Aelianus in una concha memorat viginti fuisse editas, Americus centum et triginta, etc. Quam in rem vide plura apud illum, Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 8. ubi ex consensu gentium, sub genere lapidum, non nucleorum aut ossium, margaritas contineri, plnribus docens, inter alia, Chaldaeos margaritas Gap desc: Hebrew, i. e. lapides, simplicitet nominare, observat, ex Pomario, post auctorem Baal Aruch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.